CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0668     View  [Back]
Charta qua Adalardus dat uxori suæ Lieutsendæ curtilum in villa Metdono.
Dilecta adque amabile uxore mea, nomine Lieudsenda. Quapropter ego, in Dei nomen, Adalardus, vir tuus, in pro amore et bona voluntate mea, quod ego contra te abeo, pro eo quod nos Dominus Deus omnipotens ad legitimum conjugium sociare dignetur; pro anc ipsa amore dono tibi tercia parte de curtilo qui est situs in pago Lucdunense, in agro Candeacense, in villa Metdono, quod mea pars est quod legibus donare possum; de ipso curtilo tercia parte tibi dono; terminat ipse curtilus a mane terra Datsono, a medium die via publica, a sero terra Vuandalfredo; infra istas terminaciones, una cum suum suprapositum, de ipso curtilo tercia parte tibi dono, ud facias ab odierno die quiquid volueris; et dono tibi in dotalicio, sicut antiqua consuetudo legis commemorat, cessumque in perpetuum Deo propicius esse volo: oc est tercia pars de omnia mea, de quiquit visus fui abere vel possidere, tam de proprio quam de conquisto, vel de conquista, vel de quacumque injenio mihi obvenit, vel inantea, auxiliante [Deo], conquirere vel laborare potuero, in omnibus, in Dei nomen, sicut superius nominatum est, tercia parte, dilectissima uxor mea, nomen Lieudsenda, tibi dono ud facias ab odierno die quiquit volueris ad tuum proprium, liberam et firmissimam in omnibus, in Dei nomen, abeas potestatem. Si ego ipse, aud ullus de eredibus meis, aud ullus omo, aud ulla emissa aud opposita persona, ulloque tempore quo incontra anc carta dotalicia ista inquietare vel infrangere voluerit, nihil valuerit vindicare quod repetit, set conponat tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit, et ec omnis presens dotalicia ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Adalart, qui dotalicia ista fieri et firmare in presente rogavi. S. Martino. S. Bernoart. S. Constanciono. S. Vuandalfredo. S. Benedicto. S. Airoart. S. Medono. Ansus rogitus dotalicia ista scripsi, datavi die lunis, in mense marcii, anno VIII regnante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung