Charta qua Sicherius semet ipsum dat monasterio Cluniacensi propter cujusdam servi Sancti Petri interfectionem.
Judicio seut noticia vel tradicione ista, qualiter ego Siherius mihi trado caput meum et estatum meum a partibus Sancti Petri et Sancte Pauli Cluniensis ecclesie, ubi domnus abas Emardus preesse videtur. Ego Sicherius superius nominatus interfecit servum Sancti Petri et Pauli, nomine Egruinum; propterea trado memed ipsum in ipso loco, et deinc quodcumque conquesiero ad ipsa casa Dei permanead, et sines licentiam ipsius abbati et fratres illorum, non abeo potestatem
nihil facere senes illorum consilio, et de mea jure et dominacione in ipso loco mihi trado, ut abeatis potesta[tem] ad abendi, tenendi, seut licead vobis comutandi, et quitquit de memed ipsum facere volueritis, liberam firmissimam, in Dei nomen, abeatis potestatem. Et si quis, ego, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus meis, aut ulla aliqua persona, qui tradicione ista inquietare presumserit, non valead vindicare quod repetit, sed componat de auro libera I, et primitus Deum omnipotentem offendat, et sicut Datan et Abiron iram Dei incurrad, et postea facta et firma permanead, cum istibulatione sumnixa. S. Sicherio, qui tradicione ista escribere et firmare in presente rogavit. S. Ratburno vicecomis et presens fuit. S. Dodoni. S. Bertran. S. Costancione. S. Balsemodo. Ego Vuarnerius, jubente Bernardo, tradicione ista escripsi, datavi die jovis, in mense marcio, anno VIII regnante Gondrado rege.
(Au dos:) Sicherius tradidit se Sancto Petro.