CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0670     View  [Back]
Charta qua eleemosynarii Vuidonis, Lugdunensis archiepiscopi, vineam in loco qui vocatur Serenus, super burgum Lugduni civitatis, juxta Ararim fluvium, monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Palli consecrato, Cluniensi monasterio, in pago Matisconensi sito, ubi domnus Amardus abbas preesse videtur. Nos, in Dei nomine, Geilinus adque Egilmarus, Renco, Arluinus, Ector, elemosinarii domni Widonis archiepiscopi, donamus ad eundem locum aliquid de rebus ejusdem po ..., in alimonia monachorum ibidem Deo et sanctis apostolis ejus servientium: hoc est vinea cum omnibus terrulis sibi adjacentibus. Sunt vero ipse res site supra burgum Lucduni civitatis, juxta Ararim fluvium, in loco qui vocatur Serenus, totum et ad integrum supradictas res donamus pro anima jam dicti senioris nostri, pro animabus quoque omnium Christi fidelium, vivorum seu defunctorum, a die presenti et deinceps, ut Deus omnibus perpetuo dignetur. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquam calumniam contra hanc donacionis cartam generare temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et a liminibus ecclesiarum extraneus abeatur, et, nisi resipuerit, sit pars ejus cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et fiscali cogente censura, liberas auri III coactus componat, et hec donatio a nobis facta et corroborata omni tempore firma et stabilis perseveret, stipulatione subnixa. Eurardus diaconus subscripsit. S. Geylinus, subscripsit. Ademarus subscripsit. Berardus subscripsit. Gerardus subscripsit. Joannes diaconus subscripsit. S. Raganarius presbiter. Erluinus, exiguus levita, subscripsit. Eribertus diaconus subscripsit. Hector presbiter subscripsit. Radulfus ... Ailbertus diaconus subscripsit. Nithardus dyaconus subscripsit. Erlulfus peccator subscripsit. Asterius diaconus subscripsit. Adso dyaconus subscripsit. Emricus dyaconus subscripsit. Otgarius subscripsit. Data mense marcio, anno VIII regnante Gonrado rege. Ego frater Stephanus scripsi, datavi die veneris. Actum Lucdu[ni].
(Au dos:) Carta de alodo domni Widonis archiepiscopi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung