CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0672     View  [Back]
Charta qua Girbaldus et Franco quemdam mansum et servos in villa Buferias monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosanctę ecclesię apostolorum Petri et Pauli, ad honorem eorum vel aliorum sanctorum qui in eodem Cluniacensi monasterio sunt venerandi. Nos devoti eorum famuli, Girbaldus et Franco, ad promerendam misericordiam Dei, ut pius et misericors Dominus eripere dignetur Elenam et nos de penis inferni, iccirco {corr: idcirco} jamdicte ecclesię Dei donamus unum mansum in villa Buferias, cum apendiciis suis, campis videlicet, pratis, vineis, silvis, totum ex integro donamus quicquid ad ipsum aspicit mansum, non solum autem, sed quecumque jam dicta Elena in ipsa [villa] Buferias habuit et possedit in campis, pratis, et vineis, et silvis, omnia ex integro, ad prefatum Sancti Petri monasterium donamus et diffundimus, ut ab hac die Cluniaci rectores de omnibus his faciant quod eis melius placuerint. Donamus etiam et servos quorum hec sunt nomina: Vuandalricus et uxor ejus Berta et infantes eorum, Johannes et uxor ejus Ulbergia et infantes eorum, et alios servos, quotquot in jam dicta villa usque hodie habuimus vel possedimus. Omnia hec offerimus Deo et sanctis ejus apostolis ad monasterium Cluniacum, pro animabus carorum nostrorum Jozseranni, Ardradi, Girbaldi, Elenę, ut eas Deus eripere dignetur de penis inferni. Quod si ullus homo ullam umquam moverit calumpniam contra donationem istam, nichil perficiat, nichil peragat, et insuper eis quibus calumniam intulerit, componat tantum et alterum tantum quantum ipse res ab hodie usque tunc quoquomodo meliorari potuerint, et presens donatio nostra omni tempore firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Girbaldi et Franconis, qui donationem istam ac elemosinam fecerunt, et eam per scriptum firmari rogaverunt. S. Rotbaldi, S. Teoderici, qui ambo fideijusores cause hujus in manu cancellarii extiterunt. S. Bernardi. S. Girberti. S. Costini. S. Vuiranni. S. Raimfredi. Ego Girlbaldus eam scripsi et datavi V feria, in mense julio, anno X regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung