CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0680     View  [Back]
Charta qua Leotaldus comes et uxor ejus Berta res suas in villis Burgundia, Fargias et Cerceio, monasterio Cluniacensi dant.
Inspirante omnium rerum Creatore, divinaque benignitate favente, cunctis bona temporalia possidentibus concessum atque attributum constat, quatinus ex rebus que proprio ac hereditario jure tenere videmur, Deo sanctisque ejus, pro redemptione animarum suarum, omni cum devotione offerre debeamus. Igitur, in Dei nomine, ego Leutoldus et uxor mea Berta, considerantes velocissimum humane fragilitatis casum, et quia cuncta temporalia velut umbra cito evanescere videntur, propterea pro re[me]dio animarum nostrarum, et pro salute genitoris ac genitricis mee et conjugis mee, nomine Hermengardis, donamus atque transfundimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniacensi, aliquid de rebus nostris: hoc est mansus indominicatus, situs in comitatu Matisconensi, in agro Tusiacensi, in villa Burgundia, cum domibus, curtiferis, vineis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis, exitibus et regressibus, vel cum omnibus pertinentiis et appendiciis suis, quesitum et inquirendum. Et in alia villa, nomine Fargias, cum capella in honore sancti Victoris, quicquid ibi visi sumus habere, cum domibus, curtiferis, vineis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis, exitibus et regressibus, seu cum omnibus pertinenciis et appendiciis suis, quesitum et ad inquirendum. Et donamus in alia villa, nomine Cerceio, quantumcumque visi sumus habere, cum domibus, curtiferis, vineis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis, exitibus et regressibus, quesitum et ad inquirendum, vel cum omnibus pertinenciis et appendiciis suis. Donamus etiam servos his nominibus: Frodoenum cum uxore et infantibus suis, Dominicum cum uxore et infantibus suis, et alios servos quicumque ad ipsam hereditatem pertinent. Ita ut ab hodierna die et deinceps rectores jam dicti monasterii teneant atque possideant, habentes licenciam vendendi, commutandi vel quicquid melius elegerint faciendi. Si quis vero, si nos ipsi, aut aliqua persona, hanc cartam calomniare voluerit, auri libras IIII cui litem inferre temptaverit cogatur, et presens auctoritas firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnexa. S. Letaldum, S. Berte, qui donacione fierint et firmare rogaverint. S. Leutgerio. S. Raterio. S. Hugoni. S. Adalgerio. S. Tetart. S. Alberici. S. Utulart. S. Lanbert. S. Manegolt. Data mense marcio, feria III, anno X regnante Ludovico rege. Barnardus scripsit.
(Au dos:) Carta Leotoldi comitis de villa Burgundia, de Fargias et de Cercio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung