CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0683     View  [Back]
Charta qua Rotbertus et uxor ejus Constantia res suas in villa Vescurtis monasterio Cluniacensi vendunt.
Sacrosanctę ecclesie Sancti Petri Cluniacensi, quam donnus Aimardus abbas et ceteris monachis ad regendum habere videtur. Igitur ego Robertus et uxor mea Constantia, nobis voluntas fuit venundandi vobis aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Geloniacensi, in villa Voscurtis: hoc est curtilum cum vinea et mansum et arboribus; que terminat a mane terra Sancti Petri, a media die via publica, a sero terra Sancti Petri, a circio montem. Infra istas terminationes, vobis vendimus; accipimus de vobis pretium solidos triginta, ut faciatis post hunc diem quicquid facere volueritis, sine ullo contradicente. Si quis vero venditionem contradixerit, auri uncias III componat, et firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum apud Sanctum Johannem, foras Matisconi civitatem. S. Roberti et uxoris ejus, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Adsoni, qui venditionem istam consensit. S. Aiulfi, Aalberti, Constantione, Acardi, Bererii, Rotardi, Isingaudii. Data per manum Rodoardi, ad vicem Berardi, sub die jovis, VIIII kalendas madii, anno XVI regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung