CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0685     View  [Back]
Charta commutationis duorum camporum in villis Marciaco et Massiliaco inter Aimardum, Cluniacensem abbatem, et Vendrannum.
Placuit atque convenit inter donnum Aimardum, abbatem Cluniacensem, ac monachos ejusdem loci, commutationes facere de duobus campis. Vendranus dedit unum campum conjacentum in villa Martiaco, in loco ubi vocant Mosec. Qui campus his finibus terminatur: a mane terra Sansonis, a medio die terra Sancti Marcelli, a sero Oisnat, a cercio via publica. Habet autem campus ille in longum perticas quadraginta et octo atque in utraque fronte perticas IIIIor. Infra istas terminationes, ego Vendranus dono vobis, hoc est Cluniacensibus monachis, campum ad integrum, et accipio a vobis alium campum in villa Massiliaco, in loco ubi vocant in Novellas. Qui campus his finibus clauditur: a mane terra Sancti Petri, a meridie terra Sancti Vincentii, a sero increpitos, a circio terra mea. Hic campus habet in longum perticas XXVI, in utraque fronte perticas V. Igitur tali tenore concamium istud agitur, ut ab hodie unusquisque nostrum de hoc quod sibi sors tribuit faciat quicquid voluerit. Si quis vero conventionem nostram hanc contradicere vel perturbare temptaverit, non ad hoc prevaleat, sed reus X solidos componat; et hec conventio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Vendrani, qui eam fecit et firmare rogavit. S. Ariel, qui in omnibus his consensit, Sieverti, Ingelardi, Evardi, Sanxonis, Aitardi, Gunduini, Adadgerii. Ego Tetgerius scrisi, datavi die dominico, in mense maio, anno X regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung