CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0691     View  [Back]
Charta qua Malvinus et uxor ejus Guntrudis tres mansos in villa Burziaco monasterio Cluniacensi dant.
In Christi Dei amore. Ego Malvinus et uxor mea Guntrudis damus aliquid de rebus nostris ad locum Cluniacum, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ut pius Deus misereatur nostri, et ne faciat nobis secundum peccata nostra, in die judicii. Res autem ipsę quas donamus sitę sunt in pago Matisconensi, in agro Aynacensi, in villa Burziaco. Sunt vero tres mansi. Primus mansus terminatur de unu (sic) latere terra Malvini, de alio terra Vulferii, de fronte superiore via publica, de inferiore terra Sancti Martini. Hunc mansum sic denominatum et omnia quę ad ipsum aspiciunt, in vineis, campis, silvis, pratis, pomeriis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, sicut adquisivimus et tenuimus, ita offerimus Deo et Sancto Petro ad Cluniacum. Secundus et tercius mansus sunt apud Latonacum. Unus ex his terminatur de uno latere terra Sancti Benedicti, de alio via publica, de superiore fronte terra Raaldi, filii Hatonis, de inferiore terra Francorum. Hunc mansum sic determinatum et omnia quę ad ipsum aspiciunt, in vineis, pratis, campis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, sicut de Adalardo adquisivimus. Tercius campus, in ipsa villa; terminatur in utroque latere terra Raaldi, filii Hatonis, in utraque fronte terminatur via publica. Infra istas terminationes, totum ex integro concedimus et donamus Deo et Beato Petro ad Cluniacum, tali tenore, ut quandiu vixerimus teneamus, sed interim pro investitura ad ipsum locum, per singulos annos, censum tam de pane quam de vino persolvemus. Quod si ego Malguinus mortuus fuero ante uxorem meam, in die sepulturę meę de his tribus mansis denominatis statim reddet duos ad Cluniacum, sicut hodie destinamus, tercium vero retinebit sibi quandiu vixerit; postea vero revertatur ad Cluniacum, sicut et duo priores. Quod si ego supervixero ei, eodem modo faciam, videlicet duos mansos ad Cluniacum restituens, tercium vero usque ad meum obitum mihi reservans, et postea ad Cluniacum deveniat. Si quis contradixerit, non valeat vendicare quod repetit, sed cui litem intulerit, componat de auro duas uncias, et donatio ista omni tempore firma permaneat, constipulatione subnixa. Actum in Castello, in monte. Signum Malwini et uxoris ejus Gontrudis, qui donationem istam fęcerunt et firmari rogaverunt. S. Uberti. S. Isenbardi. S. Rotberti, qui consensit. S. Malguini. S. Eldrici. S. Faramondi. S. Rotardi et aliorum multorum. Ego Letbaudus scripsi et dictavi, in augusto mense, tercia feria, anno undecimo regnante rege Ludovico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung