CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0692     View  [Back]
Charta qua Rampo et uxor ejus Maria, filiusque eorum Annus, quasdam res suas in villa Celosia monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancta ecclesia qui est constructa in onore sancti Petri et sancti Pauli [apostolorum]. Igitur ego, in Dei nomine, Rampo et uxor sua Maria, et filio suo Anno, nos, in pro amore et prumta benevolencia nostra, donamus a Sancti Petri et Sancti Pauli de Cloniacense, in pago Vianense, in villa Celosia, que a materno mihi legibus obvenit vel parentorum meorum: oc sunt res in edificiis, curtilis, et mansis, et vineis, et campis, et silvas, et salcito, omne et ex omnia de tres costilos tota medietate que ad illos aspicit vel aspicere videtur et ibi pertinendum est, pro animas nostras remedium vel pro eterna retribucione, propterea donamus atque transfundimus a parte Sancti Petri et Sancti Pauli, ad abendi, tenendi, seut liceat comutandi, et in quisque anno in vestitura modios IIII de musto nobis donare debetis, sic est. Et si nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus nostris, aut ulla alia persona, qui contra anc donacione ista inquietare voluerit, non valeat vendicare quod repetit, et insuper sit culpabilis, et inplecturus una cum fisco solvat vos tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit, et inantea firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Rampono, S. Maria, S. Annoo, qui donacione ista fieri et firmare in presentem rogaverunt. S. Stefano. S. Bernionno. S. Trottanio. S. Vuichardo. S. alio Stefano. Ego Ermengerius rogatus, jubente Bernardo, scripsi, datavi die sabato, in mense agusto, anno X regnante Gondrado rege.
(Au dos:) Rampo in villa Celosia Vienn.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung