CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0693     View  [Back]
Charta qua Gyrardus et uxor ejus Suficia ecclesiam sancti Andreæ et mansum in villa Sevanis, in pago Uzetico, filiis suis Sigiberto et Leutaldo, et postea Sancto Petro Cluniacensi, dant.
Breve divisionalis sive collomellis, qualiter dividit bonæ memoriæ Gyrardus et uxor sua Suficia res illorum, quia in lege est insertum: Si quis res suas inter infantes suos legibus diviserit, grandem litem extinguit et helemosinam facit, ut, quandoquidem Deus voluerit, post illorum obitum nullam detractionem inter se non habeant, nisi cui per suum brevem datum fuerit, in sua legitima hereditate vel portione retineat. Hanc igitur donat Gyrardus et uxor sua Suficia ad filios eorum, nomine Sigiberto et Leutaldo, res illorum proprias qui ipsius ex alodo vel ex comparatione aut de qualicumque atracto a nobis legibus pervenit; et sunt ipsas res in pago Uzetico, in valle Milcianense, in villa quæ nominant Sevanis; in ipsa villa vel suum terminium, donamus ad filio nostro, nomine Sigiberto, ecclesiam quæ est ædificata in honore sancti Andree, cum suo presbiteratu, et mansum indominicatum, et sicut rivus Merdantionalis currit de oriente; et donamus ad filio nostro, nomine Leutaldo, alia medietate, sicut rivus Merdantius discurrit de occidente; et donamus ad ipso filio nostro Leutaldo quantum in Vilgaris habemus, omnia totum et ab integro vobis donamus quantum in istas fines possessionis habemus; ea vero ratione, dum nos pariter insimul vivimus, usum et fructum nobis reservamus; et si tu, uxor mea Suficia, me supervivis, usum et fructum habeas; et si seniorem prendiderit, recipiat Sigebertus ecclesiam Sancti Andree et mansum indominicatum, et de alia terra, de illum fructum quem Deus ibi dederit, una medietate; et si sine prole legitimo Sigibertus mortuus fuerit, a Leutaldo germano suo revertat, et si Leutaldus sine prole legitimo mortuus fuerit, a Sigiberto revertat, et si ambo pariter mortui fueritis sine prole legitimo, ad alios vestros germanos, nomine Ricardo et Geriberto, revertat, ea vero ratione nec alienare nec vendere licentiam non habeatis; condonamus vobis istas res qui ic sunt superscriptas, pro alia hereditate quæ condonamus ad germanos vestros; et si vos toti pariter mortui fueritis sine prole legitimo, Qualpertus presbiter et Folcherius presbiter usum et fructum habeant, licentiam non habeant nec vendere nec alienare; post illorum obitum revertant ipsas res ad Sanctam Mariam matrem Domini et a Sancto Petro de Cluniaco, pro animæ remedii nostræ. Sane si quis, vos ipsi, aut ullus omo, aut ullus de propinquis nostris, aut ulla opposita persona, qui contra vos aut presente breve istum ullumque tempus ad inrumpendum venerit, componat in vinculo tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valere potuerint; et inantea brevis iste firmus et stabilis permaneat quoque, pro omni firmitate subnixa. Factum breve istum in mense decembris, anno XI quo cępit regnare rex Ludovicus super nos. Signum Gyrardi, signum uxor sua Suficia, qui breve istum scribere et testes firmare rogaverunt, manus illorum firmum. S. Winigario. S. Isnardo. S. Ricardo. S. Adalberto. S. Warnaldo. S. Wadaldo. S. Constantio. S. Stephano. S. Dominico. S. item Stephano. S. Ingelberto. Airoardus presbiter rogatus scripsit.
(Au dos:) Brevis quem fecit Gyrardus filiis suis, necnon Sancto Petro de Cluniaco, in villa Sevanis, in pago Uzetico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung