CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0694     View  [Back]
Charta qua Berengarius notum facit se, jussione Hugonis ducis, commutationem fecisse de quibusdam servis cum Aimardo, abbate Cluniacensi.
Sacrosanctę ecclesię Dei et Sancti Petri, hoc est cenobio Cluniacensi. In Dei nomine, ego Berengarius, vir devotus et humilis famulus, o donne Aimarde abbas, et o seniores Cluniacenses, per commutationem quę utrisque nobis placuit, ex jusione donni Hugonis ducis, dono vobis servos quorum hec sunt nomina: Andreas et Amalbergis, uxor ejus, et infantes eorum, Lanbertus, Juliva, Dominicus, Maria, Otgerius, Osanna, Adalbertus, cum suo manso vel omnibus que posidet, Armarus cum omnibus que tenet, Grimaldus, Rotrudis; vobis vero, o donne abba et monachis vestris, per jam dictam commutationem dare mihi servum, nomine Azonem, cum uxore sua et liberis; et hii servi non sunt fugitivi, neque captivi, sed mente et corpore sani. Quod si aliquis de vobis causatur contra me, quasi qui durius agam, ecce dono duos pro uno, duos inquam pro uno. Si quis, quod futurum esse [non] credo, tamen si vel ego, vel aliquis de heredibus meis, temptaverit aliquando commutationem istam calumpniari, et a me sive a succe[sso]ribus meis atque nepotibus defensata non fuerit, nos rei et culpabiles erimus; invasor aut[em], quisquis ille fuerit, libras IIII de auro componat, et hec commutatio firma et inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Berengarii, qui commutationem fieri et firmari rogavit. S. Atenoldi, qui ex integro laudavit. S. Adalardi. S. Alexandri. S. Titi. S. Gozelmi. S. Archenbaldi. S. Morundi. S. Simonis. S. Bernonis. S. Vuirardi. Ego Constantius rogatus scripsi et datavi, secunda, in mense julio, anno X regnante Conrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung