CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0696     View  [Back]
Charta qua Ugo et uxor ejus Agelmodis dant monasterio Cluniacensi curtilum et vineam in villa Madallia.
Noticia virpicionis qualiter fuit inter Ugoni et uxore sua Agelmogis et infantibus illorum. Pro amore Dei et pro animas nostras et infantibus nostris, donamus curtilo cum vinea simul tenente Sancti Petri; quid sunt ipsas res in pago Lucdunense, in agro Tarnantense, infra fine de Tudgilliago; et terminat a mano et ad medium die via puplica, at sero et at cercio similiter. Infra istas terminaciones, totum at integrum vobis dono. Et in villa Madallia donamus una vinæa Sancti Victorii, et terminat a mano tera Beralcueris, ad medium die similiter, at sero Sancti Petri, at cercio via puplica. Infra istas terminaciones, totum at integrum vobis dono sc ... torii, pro animas nostras vel parentum nostrorum. Ugoni et uxor sua [Agelmodis], qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bermon. S. Est[ephani.] S. Gausmari. S. Ragenardi. S. Selvioni. S. Fulcherio. S. [Atonis. S. Unfredi.] S. Gondoinus ... et qui ista elemosina ... incurrit super eos, et sit ille maledictus sicut Datam et Abiron, quos terra absorbuit. Arnulfus presbiter scripsit, dadavit die mercoris, in mense septen[bris, II kalendas oc]tubris, regnante Conrado rege. Et fuit facta in Cast[ello Ivoni], ante presencia Ugoni et fidelibus suis.
(Au dos:) Vuirpitio Ugonis sive donatio in agro Tarnantense, Lucduno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung