CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0702     View  [Back]
Charta qua Adalardus, Sancti Vincentii diaconus, pratum et campum in villa Muison monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, Cluniensi monasterio, ubi domnus Hemardus abba preesse videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Adalardus, Sancti Vincentii diaconus, dono ad eumdem locum aliquid de rebus meæ propriætatis: hoc est pratum qui terminatur a mane rivo volvente, a medio die terra Sancti Johannis, a sero terra Sancti Andreæ, a septentrione fossato finali. Et dono campum unum, qui habet in longum perticas CXL, de una fronte perticas XV et pedes V, in alio fronte perticas XVIII et pedes III; et terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Sancti Stephani, a sero rivo volvente, a septentrione terra Sancti Quintini. Sunt vero predicte res sitæ in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Muison. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus meis, seu aliqua intromissa persona, aliquam litem contra hanc donationis cartam generare temptaverit, nullatenus valeat vindicare quod repetit, sed potius fiscali cogente censura libras auri II coactus componat; et hec donatio a me facta et corroborata omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Ramnaldi. S. Adalberti. S. Arlebolt. S. Giso. S. Adun. Adalardus levita. Ego frater Warinus scripsi et subscripsi, datavi die lunis, mense novembrio, anno duodecimo regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Carta Adalardo de pratu, donatio in Muison.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung