CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0703     View  [Back]
Charta permutationis quarumdam rerum in villis Conflens et Galliniaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Letbaldum et uxorem ejus Teutgardem, ex altera.
Placuit atque convenit inter donnum Aymardum abbatem, seu fratres Cluniacenses, et inter Letbaldum uxoremque ejus Teutgardem, ut terrulas quasdam invicem commutarent. Donnus itaque Aymardus abbas vel seniores de Cluniaco dederunt Letbaldo campum unum in pago Matisconensi, in villa Conflens; qui campus terminatur a mane et a circio terra Sancti Petri, a meridie rivo currente, a sero via publica, et habet perticationes CXVI. Letbaldus vero et uxor ejus dederunt ad partem Cluniensium seniorum II campos, in ipso pago, in villa Galliniaco. Unus campus terminatur de utroque latere Sancti Petri, de III parte terra Misianę, de IIII via publica. Alter campus terminatur de una parte terra Arnaldi, de altera terra Sancti Petri, de III terra Acberti vel coheredum ejus, de IIII via publica. Habent ambo campi perticationes CLXXX perticas. Infra istas terminationes, commutaverunt invicem, sicut placuit illis, stabili perpetuoque tenore, nemine contradicente. Si quis contradixerit aut calumniari temptaverit, II libras de auro componat, et commutatio hęc firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaci, in atrio Sancti Petri. S. Litbaldi et uxoris ejus Teutgardis. S. Atonis. Ego Johannes scripsi, datavi die lunis, mense novembri, anno XII regnante Ludovico rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung