CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0704     View  [Back]
Charta qua Antemius et uxor ejus Bertildis vendunt Gausberto et Ermengardi uxori vineam et campum in villa Bislago.
Domino magnifico Gausbert et uxor sua Ermengars, pariter emtores, nos enim, in Dei nomen, Antemius et uxor sua Bertildis, pariter venditores. Constat nobis vos vendedissemus, quod ita et fecimus: hoc sunt res proprias nostras, qui per ereditate vel per conquesto legibus nobis obvenerunt. Ressident ipsas res in pago Alvernico, in aice Cantinalico, in vicaria Cantoiole, in villa que dicitur Bislago; in ipsa villa vindimus vobis vinea una et campo ad se adderente. Ipsas res fines abent de uno latus via, de alio rivo, de tercio terra, de illo ermo. Infra istas fines vel bodines positas, totum vobis vendimus, unde accepimus de vos precium, sicut inter nos convenit, valentes solidos LXV; et nos pro ipsa precia de nostro jure in vestram tradimus dominationem, add abendi, donandi, vendendi, seu liceat comutandi, ut post hac die in omnibus abeatis potestatem et faciendum quiquit volueritis. De repeticione vero, sane si quis, nos, mutatas voluntates nostras, au ullus omo, vel amissa persona, qui contra vos, vel contra carta ista ire, agere, au ulla calumnia inquietare voluerit, non liceat ei vindicare quod petit, set insuper conponat vobis auri liberas duas coactus absolvat, et quod petit non vindicet ... repetitio nunquam abet effectum. Facta carta ista die veneris, pridus genoarii, anno XII regnante Loddovico rege. S. Antemio, S. Bertildis, uxori sue consentiente, qui carta ista fieri et firmare rogaverunt. S. Atoni. S. Conrado. S. Issembardo. S. Girardo. S. Vidale. S. Gonbert. S. Benedicto. Ingelbertus rogatus scripsit.
(Au dos:) Conquistus Josberti in villa Bislango, in pago Arvernense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung