CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0705     View  [Back]
Charta qua Dominicus cedit in sponsalitio Ermembergæ, sponsæ suæ, decem solidos, etc.
In nomine Domini. Libellum dotis ad implendum. Omnipotens Deus precepit de umo terre umana natura, et secuntur matrimonium, ante nubcias dari fieri potest rerum corporali tradiccione subsecutum; quia Dominus dixit: «Non esset bonum ominem solum, faciamus ei adjutorium similem sibi; propter hoc dereliquit omo patrem et matrem, et aderebit sibi uxori, et erunt duo in carne una; quem Deus conjunxit, omo non separet.» Ab hoc igitur, ego enim, in Dei nomine, Dominicus, cedo ad dilecta sponsa mea, nomen Ermenberga, filia Vidano et Ermenbergane, aliquit de res proprias meas, in die sponçaliorum nostrorum sive nubciarum, solidos X, et cantum ego abui vel inantea conquistare potuerit, medietatem tibi cedo vel dono servitutis Deo et elemosina nostra comuniter fiat usque in presentem diem. Sane si quis vero, quod futurum minime crediderit, au alicando surrecserit ullus omo, vel amissa persona, qui contra te tanta ulla calomnia inquietare voluerit, non liceat ei vindicare quod petit, set insuper componat tibi de auro uncias duas coactus abvolvat, et quod petit non vindicet, et sua repetitio nunquam abeat effectum. Facta carta ista die sabati, in mense decembro, anno XIIo regnante Lodovico rege. S. Dominico, qui actum istum fieri et firmare rogavit. S. Joanno. S. Asterio. S. Girbert. S. Fredegiso. S. Rigaldo. Ingelbertus scripsit.
(Au dos:) Sponçalicium Hermenberge.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung