CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0709     View  [Back]
Charta qua Aya, pro anima mariti sui Bernardi et filii eorum Aidoardi, res suas in villa Prisciaco monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensis monasterii, cui preest donnus Heimardus, venerandus abbas. Ego igitur Aya femina concedo ad ipsum locum et ad predictos apostolos, vel ad auctores ipsius loci, res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Prisciacensi, in ipsa villa: hoc sunt mansi, campi, vineę, prati, silve, virgareis, viridaria, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; servos etiam in ipsa villa commanentibus utriusque sexus, cum uxoribus eorum et filiis, et insuper omnes res quas cum seniore meo Bernardo conquesivi. Has autem res denominatas dono pro anima domini mei Bernardi atque mea, et in locum sepulturę filii mei Aidoardi, ut pius Dominus in suo judicio, per intercessionem apostolorum omniumque sanctorum, nobis blandus et pius remunerator appareat. Hanc ergo donationis cartam ea ratione seu tenore facio, ut in presenti semper monachi Clunienses de his omnibus rebus supra denominatis unam medietatem recipiant; aliam vero medietatem ego, dum advixero, teneam et possideam, et singulis annis in vestituram IIII sextarios de vino persolvam; post meum vero discessum, omnes supra denominate res ad locum Cluniensem sine dilatione perveniant, et locum sepulturę pro his rebus mihi concedant, et postmodum faciant de his omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem ex propinquis meis, vel aliqua intromissa persona, contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam seu litem inferre temptaverit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat, sanctorumque apostolorum offensam incidat, sit cum diabolo inferni baratro dampnatus, nisi ab hac sua nefanda stultitia cessaverit et ad emendationem contra prefatum locum venerit; cogente etiam potestate, auri libras IIII persolvat, et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. Signum Aię, quę fieri et firmare rogavit. S. Acardi, Stephani, Bavoni, Rotrudis, quę consensit, Girmundi, Odoni, Aldrici, Gauzeranni, Girbaldi, Vuicardi, Teuberti, Bernardi, Constantini. Lambertus, sacerdos, scripsit anno XII Ludoici regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung