CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0715     View  [Back]
Charta qua Gertrudis vendit Ainart sacerdoti quasdam res in villa Salorniago.
Domno fratribus Ainart sacerdote, ego Gertrudis femina venditor, ego tibi res meas in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Salorniago, curtilo cum superposito, qui terminet de uno latus terre Leotart, in alio latus terre Vascono et Umberto, in uno front terre Aiane cum infantes suos, in alio front via puplica; infre istas terminaciones, ad integrum; et alias res meas, quidquid ad ipso curtilo aspiciunt: oc sunt curtiferis cum edificiis, vineis, vircareis, campis, pratis, silvis, pomis, pasquis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, res meas perinquisitas, quantum in ista villa vel in ista fine visi fui adabere, res meas tibi vendo, et accepio precium invalentem solidos XIIII; et pro ipsa precia manibus recepio et de juro nostro in tuo trado dominacione legitima potestate, ad abere, et vendere, et donare, et cagilinare, et facias post isto die quitquit facere volueris in omnibus. Si quis vero, si ego ipsius, aut ullus omo, vel de eredibus meis, venire temtare vel calumniare voluerit, de auro liberas II cumponet. Actum Veriolas villa. S. Gertrut femina, qui vindicione ista fierit et firmare rogavit. S. Dotano. S. Sendeleno. S. Adeliane, qui consensit. S. Bavono, qui consensit. S. Adalgis. S. Teodmaro. S. Leotbaldo. S. Vandalfredo. S. Rodber. S. Ragenart. S. Itber. S. Rannol. Ego Deodatus rogatus datavit die sabbato, in mense aprelio, annos XII rengnante Lodovic rege.
(Au dos:) Empcio Ainart in Solerniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung