CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0722     View  [Back]
Charta qua Anselardus mansum in villa Vetus Canevas monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei beatorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense sito, cui preest domnus Hemardus, venerandus abba. Ego igitur Anselardus, in Dei nomine, dono predicto loco et monachis Deo et sanctis ejus ibidem servientibus, aliquid de rebus meæ proprietatis, que sunt site in pago Matisconense, in agro Rofiacense, in villa Vetus Canavas: hoc est mansus indominicatus, qui de genitore meo et genitrice meæ mihi advenit, et aliæ res quicquid ad ipsum curtilum aspiciunt vel aspicere videntur: hoc sunt vinee et vircarei, campi, prata, silve, omnia et ex omnia, totum et ad integrum dono atque transfundo et sanctis apostolis ejus, pro remedium anime meæ, et pro anima patris mei et matris mee ac fratre meo, omniumque parentum meorum, insuper et pro omnibus Christi fidelibus, ut hereditatem habeamus in regno Christi et Dei. Concedo autem easdem res ea ratione, ut quamdiu advixero teneam et possideam, et omnibus annis, festivitate sancti Martini, dimidium modium vini fratribus persolvam in vestituria; post discessum vero meum, sine alicujus contradictione, ad predictum locum perveniant. Si quis autem, quod futurum esse non credo, ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus meis, aut ulla intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit, primitus iram Dei et sanctorum ejus incurrat, et, nisi a sua nequitia resipuerit, nomen ejus de libro vite deleatur. Hec vero donatio a me libenti animo facta et corroborata, semper firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnexa. Hactum Cluniaco villa publica. S. Anselardi, qui donacionem istam fieri et firmare rogavit. S. Dedonis. S. Ohtberti. S. Intberti. S. Otherii. S. Petri. S. Arnaldi. S. Gyrbaldi. S. Euvardi. S. Geraldi. S. Bertuini. S. Duranni. Ego frater Andreas levita scripsi, datavi. Data mense augusto, IIII idus ejusdem mensis, anno XIII regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Anselart de Canavas, in agro Rofiacense, Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung