CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0724     View  [Back]
Charta qua Geraldus archiepiscopus res suas in comitatu Uzetico, in vicaria Kaxionense, cum ecclesia sancti Saturnini, monasterio Cluniacensi dat.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, sumopere providendum est ut, si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus; quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus, antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen, oculto judici satisfaciendo, neglegenter a nobis commissa manu pœnitentię, in istius ævi brevitate, qualitercumque possumus, tergere non desistamus. Igitur ego Geraldus, indignus arciepiscopus, scelerum meorum enormitatem considerans, et, quod est salubrius, illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectans, qua ait: «Omnis qui reliquerit domum, vel fratres aut sorores, aut patrem aut matrem, aut uxorem aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit,» et quod ipse alibi jubet ut reddamus quę Dei sunt Deo, nosmet ipsos profecto illi reddendos innuens, primo quidem, juxtam predictam vocem, me ipsum omnipotenti Deo, Patri et Filio ejus unigenito et sancto Spiritui Paraclito, sanctę videlicet Trinitati, offero per abrenunciationem seculi et habitus commutationem; deinde, secundum scripturę attestationem, qua dicitur: «Divitię viri, redempcio animę ejus.» Sunt omnes res meas quas inpresentiarum habere vel possidere videor, et quę mihi de paterna successione in hereditatem obvenerunt, totum et ad integrum ipsi omnipotenti Deo, cui et memet ipsum et sanctę Marię Dei genitrici, necnon et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, sine dilatione ulla in perpetuum trado atque transfundo, Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo preceptorem et vicarium, quatinus ab hac die et deinceps domnus Eymardus abbas, qui predicti cœnobii gubernacula pio moderamine nunc, Deo annuente, administrat, cunctique successores ejus, easdem res omnibus diebus regant, ordinent atque, ut sibi placuerit, in servicio Dei omnipotentis disponant. Est etenim ipse locus in honore Dei et in veneratione beate Mariæ semper virginis et eorumdem apostolorum consecratus, et in pago Matiscense situs, in quo, si Deus annuerit, me ipsum, sicuti jam dixi, sub ordine regulari mancipare cupio, quatinus pius Deus innumerabilibus meis propitiari dignetur offensis, picei quoque flammas evadere valeam baratri, et regna cælestia, Christo propitio, adipisci. Sunt itaque ipse res sitę in commitatu Uzetico, in vicaria Kaxionense, hoc est mansum meum indominicatum, cum omnibus apenditiis vel adjacentiis sibi pertinentibus; idem æcclesia in honore sancti Saturnini consecrata, cum insulis quoque et villis, scilicet Leiracum, Mesenias, Genesanicum, excepto inibi uno manso quem jam dudum dederam Sanctæ Mariæ ad Gordonicas, et quicquid in Pravidone et ad Fontem, et in Colonicis et Fabricis et Sabainatis, et in Paternico visus sum habere vel possidere, sicut per commutationem quam feci cum Amalrico, fratre meo, adeptus sum, cum omni integritate dono Deo, ut sepe jam dixi, donatumque in perpetuum esse volo pro remedio animę meę, necnon pro anima patris mei ac matris, ac fratrum meorum ac sororis, vel nepotum meorum, insuper pro salute vivorum et requie omnium defunctorum, cum campis, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, domibus, edificiis, cum omni integritate et supraposito, mobili et immobili, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quesita etiam et inquisita, et inquirenda, ad ipsam hereditatem aspiciencia vel pertinencia, sicut a me presenti tempore regitur et possidetur, quatinus semper rectores jam dicti monasterii et ibi Deo famulantes, absque alicujus interpellatione, in perpetuum firmiter solideque teneant et possideant. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego ipse (quod absit!), aut aliquis qualibet consanguinitate mihi conjunctus, vel nepos, seu etiam ulla intromissa persona, istius donationis spontanee a me factę contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit, et res Deo dicatas sanctisque ejus delegatas in suos usus transferre conatus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, cujus res temerario presumpserit ausu, vinculo etiam terribilis anathematis innodetur, omnes quoque complices ejus qui ei assensum prebuerint, nisi ad emendacionem pervenerint. Geraldus episcopus subscripsit. Rostagnus episcopus firmavit. S. Bermundi, Giroardi, Hugonis, Armanni, Poncionis, Trutmundi, Godranni, Gislefredi, Ricardi, Aremberti, Eudonis, Ermengardis, Rodulfi. Actum apud Sanctum Saturninum publice. Jacob scripsit. S. Odonis, Poncionius. Data mense augusto, anno incarnacionis Dominice DCCCCXLVIII, indictione, regni autem Ludovici regis Francorum anno X.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung