CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0726     View  [Back]
Charta qua Manasses, archiepiscopus Arelatensis, Juliacum cum tribus ecclesiis, in pago Cabilonensi, monasterio Cluniacensi dat.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut, si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita, operari non prigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus; quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus antequam ad illud suptile et incomprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfaciendo, neglegenter a nobis commissa manu pœnitentiæ in istius ævi brevitate, qualitercumque possumus, tergere non desistamus. Igitur ego Manases, indignus archiepiscopus, scelerum meorum enormitatem considerans, et quod est salubrius, illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectans, qua ait: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis; tesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi nec erugo, neque tinea demolitur;» et: «Divicię viri, redemptio animę ejus.» Sunt res meæ quę adjacent comitatui Cabilonensi, quę de paterna hereditate mihi obveniunt, quas pater meus Vuarnerius possedit jure dominantis, totum et ad integrum Deo omnipotentis et sanctę Marię Dei genitrici, necnon et sanctis apostolis ejus Petro scilicet et Paulo, in perpetuum trado atque transfundo, Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo preceptorem et vicarium, quatinus ab hac die et deinceps domnus Heymardus abbas, qui predicti cœnobii gubernacula pio moderamine nunc, Deo annuente, administrat, cunctique successores ejus easdem res omnibus diebus regant et ordinent, atque, ut sibi placuerint, in servitio Dei disponant. Est enim ipse locus in honore Dei et in veneratione beatę Mariæ semper virginis et eorumdem apostolorum consecratus, et in pago Matisconense situs. Sunt autem, ut jam supra insertum est, ipse res sitę in comitatu Cabilonense, in vicaria Buxiacense, hoc est Juliacum, cum omnibus apenditiis suis ad se pertinentibus, hoc est ecclesia in honore sancti Mauricii consecrata, et ecclesia sanctę Dei genitricis Mariæ, sancti quoque Johannis, necnon et altera sancti Martini, cum omni integritate, ut jam suprascriptum est, cum servis et ancillis et omnibus ædifitiis, vineis, pratis, campis, silvis, pascuis, aquis, molendinis, exitibus et regressibus, vircariis, cultis et incultis, quesitum et ad inquirendum, Domino Deo dono donatumque in perpetuum esse volo, pro remedio anime meę, necnon et pro anima patris et matris meę Teutberga, et fratrum meorum, Hugonis videlicet atque Richardi, Bosonis quoque et ceterorum omnium parentum meorum, insuper pro salute vivorum et requię omnium defunctorum, quatinus semper rectores jamdicti monasterii et ibi Deo famulantes, absque alicujus interpellatione in perpetuum firmiter solideque teneant. Si quis vero (quod absit!), ego ipse, aut ullus homo, contra hanc donationem aliquam calumniam inferre conaverit, omni maledictioni subjaceat, nisi ad emendationem venerit. Signum Manases, qui hanc donationem fieri jussit. S. Guntarii. Ayrardus, sanctę sedis Vendascensis humilis episcopus, firmavit. S. Berte comitisse, Vuarnerius haba, Lanbertus, Hodilus, Poncius, Ado, Vuarmundus, Ragabertus, Archinbertus, Rostagnus, Bonefacius, Heldegarius, Maiagaudus, Arnulfus, Hugo. Data mense septembri, anno XIII Ludovici regis Francorum. Rodulfus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung