CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0729     View  [Back]
Charta qua Leotbaldus comes notum facit se et uxorem suam Richildem servitium quod pro silva Cenna debebant homines de Caviniis monasterio Cluniacensi werpivisse.
Noverint omnes sub norma fidei militantes, tam presentes quam futuri, quod venerabilis abbas Maiolus humiliter expetiit comitem Leotbaldum et Richildem, conjugem ejus, ut servitium, quod debebant homines de Cavinias pro silva quæ vocatur Cenna, eis perdonaret, quatenus per succedentia tempora nullam amplius molestiam homines Sancti Petri haberent. Hanc igitur petitionem considerans Leotbaldus comes justam esse, verpivit contra monachos omnem servitium quod debebant de jam dicta silva. Et ut amplius nihil repeteretur, manu propria firmavit, et fideles suos firmare rogavit. S. Leotaldi comitis. S. Alberici, filii ejus. S. Richildis. S. Walterii vicecomitis. S. Ratherii. S. Gonzo. S. Radberti. S. Ledpranni. S. Aalgerii. S. Josberti. Rothardus monachus scripsit, regnante Ludovico anno XIII.
(Au dos:) Salustriaco. Cenna silva.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung