CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0730     View  [Back]
Charta qua Sobbo Carilocensem abbatiam monasterio Cluniacensi vuerpivit.
Insaciabilis secularium cupiditas, nisi aut amore ęternę patrię fuerit victa aut terrore futuri judicii pavefacta sit, miseriam nullatenus extinguere procul dubio poterit; unde agitur ut non modo res pauperum, quin etiam ecclęsiasticas, in suos non timeant usus transferre. Quod me ægisse ego Sobbo peccator fateor. Rediens autem nunc ad cor, et considerans subtilissimum divine animadversionis juditium, volo ac desidero ut tam principum sublimitas quam sacerdotalis dignitas, quin etiam omnium agnoscat generalitas, quoniam Karilocensem abbatiam hactenus injuste detinui, meque inde culpabilem reddo. Siquidem isdem locus hereditas extitit Rodberti, quondam Valentię episcopi, qui construxit inibi monasterium, idque in honore beatorum martyrum Stephani, Felicis, Fortunati et Achillei sollempniter dedicare curavit, fratres quoque regulariter viventes ibidem deputavit. Sui autem laudabilis voti compos effectus, sanctę Romane ęcclesię illud, ut sub ejusdem tuitione perpetuo maneret, tradere non neglexit. Postmodum vero domnus Oddo, cujus memoriam ut decet cum laudibus agitur, Hugone rege, ordinante apostolica auctoritate, ut predictum locum largiretur Cluniense monasterio, per privilegium obtinuit; Ludovicus etiam gloriosissimus rex sue regalitatis precepto hoc idem confirmare dignatus est. Tantis igitur auctoritatibus superat[us], cupiditatis frena rumpens, domno Eymardo, Cluniensis cœnobii venerando abbati, prefatam abbatiam, sub omni integritate, pro animę meę remedio, reddidi et vuerpivi, et in sempiternum me extorrem feci; ad omnium vero destruendas calumnias, hujus redditionis noticię testamentum fieri precatus sum, per quod prelibatum locum jam dictus abbas ejusque successores perpetualiter possideant, utpote suum teneant, ordinent legaliter ac regulariter. Si quis vero heredum meorum, aut ulla immissa persona, hoc testamentum calumniari presumpserit, omni maledictioni subjaceat, nisi cito resipuerit. S. Sobbonis. Maymbodus, sancte Maticensis ęcclesię [episcopus]. Vuido, S[u]essionum episcopus. Gilboinus, Autduensis episcopus. Aschericius, filius [Sobbonis]. Rotlannus. Bernardus. Vuido. Vualo. Humbertus prepositus. Ayminus. Rotbertus abbas. Rainaldus, Remensis comitis. Hugo. Udolrici. Tedericus. Ingobrannus. Richerius. Aymo. Stephanus. Aldinus. Bernardus. Otardus. Regnante Lucdovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung