CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0731     View  [Back]
Charta qua Gislardus, pro anima Ermenbergæ, uxoris suæ, quasdam res in villis Prisciaco et Salorniaco monasterio Cluniacensi dat.
Domno sacrosacre eclesie Cluniensi, ubi donnus Aumardus ad regendum tenet, ego, in Dei nomine, Gislardus dono in elemosina, pro anima Ermenbergane, res qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Agenacense, in villa Prisciaco: oc sunt vircareis, vineis, campis, pratis, omnia et ex omnibus, totum ad integrum ad ipsa casa Dei dono. Et in villa Salorniaco dono vinea. Et faciant actores Sancti Petri post unc die quiquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, si ego, aut ullus omo, aut ullus de heredibus nostris, qui contra anc donacione ista inquietare vel calonniare presumserit, non valeat ad vindicandum quod repetit, set inferat una cum tercio fisco auri uncias duas componat, et presens donatio ista facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, constibulatione subnexe. Actum Quiranda villa. S. Gislart, qui fierit et firmare rogavit. S. Esclademaio. S. Alberico Vandalfredo. S. Tetbalt. Ego, in Dei nomen, Arpertus scripsi, datavi die lunis, VIto idus genoarii, annos XIIII regnante Lodovico rege.
(Au dos:) Donatio Gislart in Prisciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung