CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0734     View  [Back]
Charta qua Burchardus, Lugdunensis archiepiscopus, servitium propter duas ecclesias in villis Amberta et sancti Abundi monasterio Cluniacensi debitum minuit.
Anno incarnationis Dominicę D CCCC XL VIIII, domno Brochardo, reverentissimo archipresule, sanctam Lugdunensem ęcclesiam favora[bi]liter moderante, adierunt quidam Cluniensis cœnobii fratres, Nonnus scilicet, Froterius et frater Jacob, missi a domno abbate Aimardo, et reliqua monachorum sibi commissa congregatione, jam superius nominati pontificis presentiam humili deposcentes affectu, quatinus servitium quod secundum antiquitatem illis requirebatur de duabus eorum ęcclesiis, in Rodanensi pago sitis, una earum in villa Amberta, et in honore sancti Martini consecrata, alteram vero in honore sancti Habundi; cogitans diminutionem parochiarum quę per vassionem quorundam et temporis instabilitate facta est, pro Dei amore et eorum devota supplicatione minuendo alleviaret. Quorum petitionem rationabilem esse cognoscens, affectu paterno eorum annuit voto prescriptus archimandrita, domno Alcherio assensum sibi prebente in omnibus his episcopo extant ministerio, ea ratione ut pretermissio omni sinodali servitio, preter consuetam ceram, tempore paratarum supradicto presuli non persolvant. Ut autem hoc donativum, summę pietatis ac religionis gratia peractum, omni tempore firmum ac stabile permaneret, ipse venerabilis pontifex hanc scripturam fieri precepit, et manu propria corroboranda esse decrevit. Hoc insuper addens ut quicumque inviolabiliter conservare studuerit, benedictionem et gratiam consequi mereatur. Si quis autem in pejus mutare temptaverit, divinum incurrat judicium in die judicii et a Christo alienus habeatur. Brochardus, humilis gratia Dei sanctę Lugdunensis ęcclesię archiepiscopus, manu propria firmavit. Alcherius episcopus consensit et subscripsit. Renco diaconus. Gontrannus levita. Euvrardus diaconus. Constabilis presbiter. Hęctor peccator. Eiminus presbiter. Eribertus diaconus. Vitfredus presbiter. Eiminus levita. Arnulphus subdiaconus. Milo levita. Desiderius presbiter. Berardus subdiaconus. Nitardus diaconus. Stephanus subdiaconus. Armannus subdiaconus. Durannus. Raimfredus subdiaconus. Ainricus levita. Bernardus. Desiderius diaconus. Wigo. Desiderius. Asterius levita. Andreas levita. Data per manum Johannis, diaconi Sancti Stephani, in I feria mensis februarii, regnante Gonrado rege Jurensę.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung