Charta qua Gozbertus, Nivernensis episcopus, concedit in precariam Theoderico canonico capellam sancti Martini in villa Monte et alias res in Belplano, etc.
In Christi nomine. Gozbertus, sancte Nivernensis æcclesiæ episcopus. Notum fieri volumus omnibus sanctæ Dei æcclesiæ fidelibus, presentibus scilicet et futuris, quia petiit a nobis quidam fidelis noster, nomine Theodericus, canonicus noster, quo illi et hunum heredem ejus capellam nostram in honore sancti Martini dedicatam, in villa que dicitur Monte, concederemus. Cujus peticionibus adquiescentes, concessimus eis hanc capellam, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, quesitum et inquirendum, videlicet vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Similiter concessimus eis quidquit in his
villis habere videmur, in Monte scilicet et Belplano, Cerciaco, Fisciaco, cum omnibus ad easdem pertinentibus. Concessimus ætiam eis aliam terram que est uldra Sagonam fluvium, sub omni integritate, sicuti quondam Rog visus fuit tenere, cum omnibus apendiciis, quesitum et inquirendum, videlicet vineis, terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Hæc predicta omnia jam dicto Theoderico, ejusque et unum heredem ejus, per scripto concessimus, ut tempore eorum vitæ teneant et possideant, et singulis annis, festivitate sancti Scyrici, nobis successoribusque nostris solidos XV ex censu reddat. Concessimus ætiam eis alodum nostrum quem Theodericus Sancto Scyrico dedit, ut similiter tenuerit, et omnibus annis solidos V ex censu reddant. Quod si ex ipso autem supradicto censu negligentes fuerint, dupliciter componant, et ideo hanc terram non perdant. Et ut verius credatur, manu propria eis hanc firmitatis cartam confirmavimus et chanonicorum manibus confirmari jussimus. Actum in Neversiis civitate. Gozbertus, humilis episcopus. S. Atto archiclavus. S. Hildegrinus decanus. S. Gotselmus presbiter. S. Unbertus presbiter. S. Franco levita. S. Gozfredus levita. S. Vuidono presbiter. S. Rocleno. S. Unberto. S. Rotardo. Teterius levita datavi mense marcio, annos XIII regnante Lodovico rege.
(Au dos:) Nevernensis Josbertus episcopus dedit Teodorico.