CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0738     View  [Back]
Notitia qua Hisnardus confirmat donationem rerum quarumdam in villa Colongiis, quam Ingelbertus et mater ejus Leotgardis monasterio Cluniacensi fecerant.
Noticia traditoria qualiter Ingelbertus, filius Raginardi, diebus egritudinis suę, ante mortem, presentibus fidelibus suis Rotgerio et Girbaldo, et reliquis omnibus adstantibus, deprecatus est matrem suam Leotgardem ut quasdam res proprietatis eorum quas pater et mater conquisierant, pro liberatione animarum, beato Petro, apostolorum principi, apud Cluniacum monasterium, condonarent, et in perpetuum habendas confirmarent. Sunt autem pretaxatę res sitę in comitatu Augustidunensi, in villa Colongias, id est terræ, campi, prata, silvę, aquę aquarumve decursus, cum mancipiis utriusque sexus et farinariis. Quod domnę Leotgardę placuit, et per andelacum facta traditione, in conspectu altaris, fratribus cartam fieri compromisit. Mortuo vero Ingelberto, citissimam egritudinem, antequam hoc impleret, mater incurrit, atque per Deum obtestata est Hisnardum, fidelem suum, ut cum andelanco ad predictum monasterium curreret, et suam partem et filii sui Ingelberti, secundum quod petierat, fratribus largiretur, et ea velociter defuncta, hisdem Hisnardus quod preceptum fuerat implevit, et veniens cum Floterio, prenominati loci monacho venerabili, in conspectu comitum Ugonis et Gisleberti, eis presentibus, donationem testatus est et legaliter confirmavit. Precatus est autem prefatus monacus Floterius, cum cęteris fratribus, magnitudinem principum ut hanc noticiam, ad abstergendas omnium hominum occasiones, suis nominibus confirmarent, et parentibus defunctorum confirmare preciperent, et reliquis fidelibus suis, sicut Dei gratiam et Sancti Petri auxilium, voluissent sibi habere in perpetuum. Quod et potentissimi comites Ugo et Geslebertus rationabile considerantes, laudaverunt, et hanc noticiam, in Dei nomine, confirmaverunt. Si quis autem ausu temerario (quod non obtamus) hanc elemosinam violare temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei incurrat, et principibus X libras auri persolvat. Actum Cavilonni feliciter. S. Wigonis marchionis. S. Gisleberti comitis. S. Rotberti vicecomitis. S. Widonis, Eindrici, Helgaudi. S. Warulfi, Girbaldi, Hisnardi wadiarii, Odonis. Ego Vulfardus, indignus sacerdos, recognovi. Data anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCCXLVII, indictione VII, die martis, ad jussionem prefatorum principum, XV kalendas maii, litigante rege Ludowico cum Ugone marchione nobilissimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung