CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0739     View  [Back]
Charta qua Ragenoldus et uxor ejus Ermendrada vendunt Maynardo et Adaldradæ uxori vineam et curtilum in villa Cruo.
Domino fratribus Magnardo et uxore sua Adaldrade, emtores, igitur ego Ragenoldus et uxor sua Ermandrada, venditores, vendedimus vobis vinea cum cortilo et manso simul in se tenente juris nostri, qui est in pago Vianense, in villa Cruo; abet fines et terminaciones de uno latus terra Sisfredo, et de alio latus Stephano, in superiore fronte via publica, in subteriore fronte Vuoberto; infra istas fines et terminaciones, una cum arboribus et exivis, totum et sub integro vobis vendedimus, et accepimus de vos precium, sicut inter nos complacuit atque convenit, solidorum XXX, et nos, ipso precio recepto, de nostra jure in vestra tradimus potestate, perpetualiter ad possidendi, tenendi, donandi, seut liceat commutandi. Si nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus ex heredibus nostris, qui contra hanc vendicione ista inquietare voluerit, non valeat vendicare quod repetit, et insuper sit culpabilis et implecturus, et componat tantum et alium tantum quantum ista vendicione meliorata valuerit, et inantea firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Ragenoldo, S. Ermandrada, qui vendicione ista qui fieri et firmare in presentem rogaverunt. S. Ingelberto. S. Ermangardo. S. Servado. S. Adalelmo. S. Ildeverto. S. Gotbranno. Ego, in Dei nomen, Tremengerius rogatus, jubente Bertranno, scripsi, datavi die sabato, in mense aprili, annos XII regnante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung