CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0740     View  [Back]
Charta qua Anastasia dat seniori suo Girolt quasdam res suas in fine Vallis.
Cum summa onore nominando seniore meo, nomen Girolt. Quapropter ego, in Dei nomen, Anestasia umilis vestra, pro amore et plenissima bona voluntate mea quod ego apud vos abeo, vel pro vera dilectione quod Deus jussit in nobis, pro anc ipsa amore dono vobis electa ereditate mea que est sitas in pago Lucdunense, in agro Candeense, sive in Viennense, in fine Vallis vel fines Metonensis, quitquit infra ipsas fines visa sum abere vel possidere, tamen ex parentorum ereditate quam ex nostro conquisto, quod simul conquesivimus, in omnibus vobis dono quod mea pars est, quod legibus donare possum; ea vero racione, sicut nos pariter locuti fuimus, dum modo nos pariter vivimus, usum et fructum pariter possideamus, nisi quarta falcidia resservo, set qualisquisque alium supe[r]stite vel diu vixerit, ad eum perveniat, et post amborum nostrorum quoque discessum, ad proprios filios nostros, nominibus Amalfredo et Sisfredo, perveniat, ad electa ereditate eorum. Et si quis vero, quod fieri et futurum est minime credo, si ego ipse, aut ullus ex eredibus meis, aud ullus omo, aut ulla emissa aut opposita persona, ulloque tempore incontra anc carta donacione ista inquietare vel infranjere voluerit, nihil valeat vindicare quod repetit, set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio eo tempore meliorata valuerit, et ec omnis presens donatio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Anestasiane, qui carta donacione ista fieri et firmare in presente rogavit. S. Benedicto. S. Ardene. S. Metono. S. Bertolomeo. S. Suvert. S. Justino. S. Vuilivolt. S. Asturio. S. Vuandalfredo. Ansus rogatus carta donatione ista scripsi, datavi die lunis, in mense aprili, anno XII regnante Gondrado rege.
(Au dos:) Donatio Girold in Candense, Lucduno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung