CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0742     View  [Back]
Charta qua Eldinus et Eldebrannus dant fratri suo Lettar, levitæ, clausum in villa Bascerengo.
Dilectissimo germano nostro Lettar, levita, ego Eldinus et Eldebrannus, pro amore et benevolencia que circa te abeamus, proterea donamus tibi aliquit de res nostras que sunt in pago Cabilonense, in fine Gemulasense, sedunt in villa Bascerengus. In primis donamus tibi clauso indominicato, qui terminat de uno latus et uno front Sancti Vincentii, et de alio latus Sancti Petri, et de alio fron {corr: fronte} exsio et via et reo procurrenten; infra ista terminaciones, totum et alias res nostras, quitquit in ipsa villa et in ipsa fine visus sumus abere, totum tibi donamus, in ea tenore dum tu vivis teneas et possideas, pos tuum discessum a nos perveniat, sine nullum contradictore. Si quis vero, quod minime fieri esse credo. Et donamus tibi mancipio is nominibus: Dominico et Bernardo; et ec donacio ista facta omnique tempore firma estabilis permaneat, cum istibulacione subnixa. Actum Viriago villa. S. Eldino, S. Eldebranno, qui fecerunt et firmare rogaverunt. S. Vitsono. S. Tetacro. S. Aimono. S. Ermenbert.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung