CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0743     View  [Back]
Charta qua Leotardus levita clausum in villa Bascerengo monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto monasterio Cluniacensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructo, et fratribus ibidem Deo militantibus, ego, in Dei nomine, Leotardus levita, pro amore Dei et sancti Petri, necnon sancti Benedicti, regulam cujus secundum Dei voluntatem observare desidero diebus quibus advixero, dono res meas quas mihi pater meus et mater, consentientibus germanis fratribus, contulerunt; dono igitur ad predictum monasterium clausum unum indominicatum, qui est situs in comitatu Cavillonensi, in fine Gemulense, in villa Bascerincos; terminatur de latere uno et una fronte terra Sancti Vincentii, de alio terra Sancti Petri, et ex alia fronte exitu communi. Infra istas terminationes, ipsum clausum et alias res quę in ipsa villa sunt, vel fui visus habere, cum omni integritate, ad supradictum cœnobium dono, concedo, transfundo, nemine contradicente. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, maledictionem Dei et sancti Petri incurrat, et fisco auri libram I persolvat; et hæc donatio firma stabilisque perpetuo permaneat. Acta Cavillono publice. S. Leotardi, qui fieri donationem istam et firmare rogavit. S. Aldebranni, germani sui consentientis. S. Oddonis. S. Dodonis. S. Curelmi. S. Petri. S. Erogarii prepositi. S. Azonis. S. Guidonis. Ego Vulfardus, indignus sacerdos, scripsi et subscripsi, anno incarnationis Dominicæ DCCCCXLVIIII, indictione VIII, die dominico, III idus madii, anno XIIII, rege Lodowico litigante scilicet cum Hugone marchione.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung