CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0746     View  [Back]
Charta qua Narduinus et uxor ejus Aya mansum et medietatem cujusdam capellæ in villa Bellomonte monasterio Cluniacensi dant.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus quę transitorie possidentur, si eis bene utantur, semper mansura valeant premia promereri. Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait: «Divitię viri, redemptio animę ejus,» et item: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quod ego Narduinus et uxor mea Aya sollicite perpendentes, necessarium duximus ut ex rebus quę nobis temporaliter, Christo largiente, collatę sunt, ad emolumentum animarum aliquantulum impertiamur, ut juxta Christi preceptum pauperes ejus amicos nobis faciamus, quatinus ipsi in posterum nos recipiant in ęterna tabernacula. Igitur omnibus fidelibus notum sit, quod ego supradictus vir Narduinus et uxor mea jam nominata donamus aliquid de rebus nostri juris ob amorem Dei sanctis apostolis ejus, Petro videlicet et Paulo Cluniaco monasterio, in alimonia servorum Dei ibidem consistentium ac ei assidue servientium: hoc est mansum nostrum indominicatum; qui mansus est situs in pago Matisconense, in vicaria Burgundionense, in villa quę vocatur Bellomonte, cum medietate capellę in honore sancti (Christophori?) consecratę, insuper cum omnibus apenditiis, scilicet vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, servis utriusque sexus et ętatis, exitibus et regressibus, quesitum et inquirendum, cultum et incultum, cum omni integritate. Hęc autem omnia Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus jamdictis donamus pro remedio animarum nostrarum, necnon et loco sepulturę nostrę, atque salute animarum genitorum nostrorum, necnon et omnium propinquorum nostrorum, postremo autem pro omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis, ea scilicet ratione ut dum ipsi advixerimus teneamus et possideamus, et omnibus annis, festivitate sancti Petri, XIIcim denarios in censu persolvamus; post discessum vero nostrum, sine ullius contradictione, rectores prefati loci statim in suos recipiant usus. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi (quod absit!) aut ullus de filiis et filiabus nostris, seu ceteris heredibus vel coheredibus nostris, vel etiam aliqua intromissa persona contra hanc donationis kartam, a nobis libentissime factam, aliquam calumniam generare aut litem inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et a liminibus ęcclęsiarum extraneus habeatur, parsque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» habeatque predictos apostolos, nisi resipuerit, regni celestis contradictores; secundum vero mundialem legem his quibus calumniam intulerit auri libras V, cogente judicaria potestate, coactus exsolvat, ejusque repetitio nullum effectum obtinere valeat; hæc vero karta donationis a nobis libenti animo facta et corroborata semper stabilis et inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Leotaldi comite. S. Maioli vicecomiti. S. Leotgarii. S. Rotberti. S. iterum Rotberti. S. Rannaldi. S. Eurardi. S. Acardi. S. Narduini et Aya, qui fieri rogaverunt. Data mense junio, anno XIIII regnante Hluduvico rege Francorum. Jacob, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung