CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0765     View  [Back]
Charta qua Vualterius dat sorori suæ Raimodi curtilum cum vinea in villa Davagiaco.
Dilecta soro mea Deo sacrata Raimodis, ego Vualterius, pro amore et bona voluntate, dono tibi curtilum cum vineam et superpositum et vineam, in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Davagiaco; terminatur a mane terram Sancti Vincentii et Sancti Leudegarii, a medio die via publica, a sero Bersendane cum eredibus, a cercio Sancti Vincentii; infra isto terminio, ipsum curtilum cum vineam tibi dono, et alias res quas in ipsa villa habemus, sicut Modoenus patri meo Magiolo et matri mee Landradane donavit, tibi dono, et fac quod volueris. Si quis vero donacionem istam contradixerit, auri uncias II componat, et inantea firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconum publice. S. Vualterii, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Johannes archidiaconus. S. Remestagni. S. Vulfardi. S. Bladini. S. Erlulfi. S. Aymoni. S. Ingelardi, qui istas res probavit contra Gaufredi. S. Teudoni, qui consensit. Data per manu Berardi, sub die sabbati, XII kalendas magii, anno XII regni Hludovici regis.
(Au dos:) Don. in Davaiaco. Conquistus Raymodis femine.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung