CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0766     View  [Back]
Charta qua Erlenus res suas in fine Lendatis monasterio Cluniacensi dat.
Sicut christiana fides corde indubitanter credit atque operatione tenet, ita pia Christi benignitas mortalibus consulit misericorditer ac concedit ut de rebus transitoriis obnubilare sua maleacta larga manu ac hilari animo Christi pauperibus eas tribuentes valeant, si deinceps sua errata omni mentis intentione emendare vel corrigere studuerint et ad supernum bravium pervenire meruerint. Quapropter ego, nomine Erlenus, divino afflatus dono, cogitans impiorum supplicium ac eternę retributionis premium, dono aliquid de rebus meis, concessumque in perpetuum volo sacrosanctę ecclesie Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate: hoc sunt due peciole de terra arabile; terminatur una peciola de ambobus lateribus terra Eltrudis, in una fronte terra Sancti Fereoli, in alia via publica; alia peciola de ambobus lateribus terra Erlulfe, in una fronte via publica, in alia terra Sancti Fereoli. Infra istas terminationes, vobis trado, et alias res et quicquid visus sum habere in fines de Lendatis, et concedo ad integrum cum omni supraposito, ea tamen ratione ut, dum vixero, usum et fructum inde habeam; post meum vero discessum, ad prefatum locum revertatur, et faciant deinceps ejusdem loci rectores quod illis visum fuerit. Si quis vero, quod minime unquam futurum estimo, contra hanc elemosinam a nobis ultroneam factam adversarius, diaboli fascibus succensus, insurgere vel calumpniare presumpserit, iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, parsque ejus sit cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et cum Juda, Domini proditore, necnon cum Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, nisi a stultitia resipuerit; insuper etiam æliminatus a gremio matris ecclesiæ, juxta mundanam legem, cui injuriam inferre temptaverit, auri libra ..., judice cogente, reddere cogatur; et nostra elemosina rata immobilisque semper permaneat, subnixa stipulatione. S. Erleni, qui elemosinam hanc fecit et rogavit firmare. S. Vuitboldi. S. Raymari. S. Adalardi. S. Constantii. S. Dominici. S. Adalelmi. S. Autberti. Ego Eldulfus rogatus scripsi, dictavi die lune, mense aprili, anno XIIII regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung