CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0770     View  [Back]
Charta qua Teotbertus res suas in villis Burgundia et Fargias monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exhorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense, cui preest domnus Hemardus venerandus abba. Igitur ego Teotbertus, in Dei nomine, dono predicto loco, et monachis Deo et sanctis ejus ibidem servientibus, aliquid de rebus mee [hereditatis], hoc est vineam et terris, pratis, silvis, sitam in pago Matisconense, in agro Tissiacense, in villa Burgundia et Fargias, preter unum curtilum quod est in villa Burgundia; quantum visus sum in his duobis villis habere vel possidere dono atque transfundo Deo et sanctis apostolis ejus, pro remedio anime mee vel parentum meorum, ut hereditatem habeamus in regno Christi et Dei, ea ratione ut, quamdiu advixero, teneam et possideam, et omnibus annis, festivitate sancti Petri, denarios IIII persolvam in censu. Si quis vero, si ego, aut ullus heredibus meis, contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libra I persolvat, et hec donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Teutbert, qui fieri et firmare rogavit. S. Rannaldi. S. Anscheri. S. Stefani. S. Geraldi. S. Arulfi. S. Girbaldi. S. Fulcradi. Data mense madio, anno XIIII regnante Loduvico rege.
(Au dos:) Teutbert de Burgundia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung