CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0774     View  [Back]
Præceptum Ludovici regis Francorum, quo confirmat Aquino possessiones suas in villis Macerias et Nerunda, in pago Matisconensi.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ludovicus, divina propitiante clementia, Francorum rex. Si fidelium nostrorum petitiones benigne suscipimus, eorum procul dubio devotionem altius in nostra fidelitate solidamus. Quapropter totius regni nostri noscat fidelitas veneranda, quoniam, nostre dignitatis adientes præsentiam, Reginaldus comes et Milo humiliter petierunt, quatinus cuidam viro, videlicet Aquino, quasdam res, quas jure beneficiario possidebat, nostræ sublimitatis præcepto confirmare dignaremur; quod et fecimus. Sunt autem predictæ res in pago Matisconensi, in villa quæ dicitur Macerias et in altera quæ vocatur Nerunda, super fluvium Graona, [in ecclesia] in honore sancti Juliani, cum mansis et mancipiis utriusque sexus, vineis, pratis, molendinis, silvis, et in alio loco mansionile qui dicitur Vallis, cum vineis, pratis, pascuis, et quicquid juste ad prædictam potestatem pertinere videtur. Unde hoc nostræ altitudinis decretum fieri ac memorato Aquino et uxori ejus atque liberis eorum dare præcepimus, per quod præfatas res, cum consensu Giliberti comitis, habeant, teneant atque possideant, et quicquid facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus percipiant facultatem; et ut hæc nostræ auctoritatis largitio inviolabiliter per succedentia tempora conservetur, manu propria eam subterfirmantes, anuli nostri impressione corroborare præcepimus. Signum domni Ludovici gloriosissimi regis. Dedilo cancellarius, ad vicem Artauldi archiepiscopi, recognovit. Actum in placito quod fuit in villa quæ dicitur Trisburgo, VI idus junii, indictione octava, anno autem XIIII regnante rege Ludovico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung