CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0775     View  [Back]
Charta qua Ingelbertus presbyter dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Cantriaco.
Sacrosancti Petri Cluniensis eclesie, quam domnus Emmardus abba vel aliis monachis ad regendum esse abere videtur. Igitur ego Ingelbertus, presbiter, pro remedium anime mee, dono ad ipsam casam Dei aliquit de res meas, que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Cantriaco, oc est vinea cum curtilo, cum manso, qui terminat a mane terra ad ipso donatore, a medio die terra Sancte Marie et terra Aldoni, a sero terra Sancti Pauli, a cercio terra Mainaldi cum eres; infra isto terminio dono ad ipsam casam Dei, in ea tenore, dum ego vivo, usum et fructum habeo; post meum discessum, ad ipsam ecclesiam perveniat. Si quis vero, qui donacione ista [contradicere] vel calumniare presumpserit, non valeat qot repetit, auri uncias quatuor componat, et firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cantriaco villa. S. Ingelberto, presbitero, qui donatione ista fieri et firmare rogavit, et omni anno, tempus vindemie, in vestitura sestarios de musto IIIIor persolvamus. S. Alioardus. S. Arulfi. S. Teutfredi. S. Vuidoni. S. Aymini. S. Petro. S. Gontardi. S. Eldemari. Data per manus Dodoardi, ad vicem Berardi, sub die martis, III idus junius, anno XII regnante Ludovici regis.
(Au dos:) Ingelbert in Cantriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung