CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0776     View  [Back]
Charta qua Odila et filii ejus Wichardus et Odilus mansum in villa Curciaco monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in onore Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense, cui preest domnus Hemardus abba. Igitur ego Odila et filii mei, Wichardus scilicet et Odilus, donamus predicto loco, Cluniaco scilicet monasterio, aliquid de rebus juris nostri, qui sont site in pago Lucdunensi, in agro Romanaco, in villa Curtiaco, mansum indominicatum; terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die via publica, a sero similiter, a cercio de ipsa ereditate, et quicquid ad ipsum locum pertinet, hoc sunt terris, pratis, silvis, omnia et ex omnia quicquid ad predictum locum pertinet, totum ad integrum donamus pro remedio anime senioris mei Leodaldi. Si quis vero, nos, aut ulla aliqua persona, contra ista donatione [aliquid] agere vel inquietare voluerit, una cum fisco solvat tantum et alium tantum, et inantea ista donacio facta firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Odila, cum filiis suis Wichardo et Odilo, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Wichardo. S. Raculfi. S. Constantini. S. Adalardi. S. Stephani. S. Bavoni. S. Conterii. Ego frater Rotardus, sacerdos, scripsi, datavi die dominica, in mense julio, regnante Hludovico rege anno XV.
(Au dos:) Odila, in Curciaco, Lucduno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung