CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0777     View  [Back]
Charta qua Rotfredus et uxor ejus Erelt et Arfredus vendunt Aalberto et Girbergi uxori curtilum in villa Prisciaco.
Domno fratribus Aalbert, uxor sua Girbergi et filio nostro Duran, ego Rotfredus, uxor sua Erelt et Arfredus, vendimus vobis aliquid de res nostras, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Prisciaco, in ipsa villa: oc est curtilus cum vinea et manso, qui termina a mane via publica, a medio die Sancti Martini, a cercio, a siro terra Sancti Petri; infra istas terminaciones, vobis vendimus, accepimus de vobis precium solidos VII, et faciatis quiquid volueritis. Si quis vero, ullus omo de eredibus nostris, qui contra vendicione ista venire dici aliquid calumniare voluerit, auri libera tercia par compona, firma stabilis permanea, {corr: permaneat} cum stibulacione subnixa. Actum Prisciaco fuit facta. S. Rotfredus. S. Avundus. S. Arhimarus. S. Benedictus. S. Arlolfus. S. Fareldis, qui consensit. Ego Algisius, sacerdus, {corr: sacerdos} scripsit, datavit die sabato, mense septimber, annos XV regnante Ludovici regis.
(Au dos:) Emptio Adalberti in villa Prisciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung