CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0778     View  [Back]
Charta qua Rainfredus curtilum in villa Ibgiaco monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Matiscense sito, ubi etiam domnus Hemardus, venerabilis abba, preesse videtur, cum turba monachorum sibi credita. Ego igitur, in Dei nomine, Rainfredus dono ad eumdem locum Sancti Petri aliquid de rebus meis, juris mei, que sunt site in pago Matisconense, in agro Ebgiacense, in ipsa villa Ebgiaco: hoc est curtile cum vinea supposita; terminat ipsum curtile in tribus partibus terra Sancte Mariæ, in quarto via publica. Infra istas terminaciones, ea scilicet ratione ut, dum ego Rainfredus advixero, usufructuario teneam et possideam, eo tamen tenore ut in festivitate beati Germani dimidium vini modium persolvam; post discessum vero quandoque meum, ipse res sine alicujus interpellatione ad predictum perveniat locum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, post discessum meum, aliquis de heredibus meis, aut ulla intromissa persona, aliquam calumpniam contra istam donationem, contrariam aliquam inferre voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur, insuper coactus exsolvat auri libras tres, et hæc donacio firma semper maneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco villa publica. S. Rainfredi, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Ramnaldi, iterum Ramnaldi. S. Arnaldi. S. Storminii. S. Arberti. S. Girbaldi. S. Arperti. Ego Rodulfus, levita, scripsi mense octobrio, in sexta feria ejusdem mensis, anno XV regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Rainfredo in Ipgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung