CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0779     View  [Back]
Charta qua Eldeardis curtilum in villa Kasocto monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate sancitum est ut ex rebus transitoriis æternam possimus adipisci patriam. Quapropter sacrosancto et venerabili loco Cluniensi, ego Eldeardis, pro anima mea et anima genitricis mee ac genitoris seniorisque mei, ac infantum meorum, cedo ex rebus mei juris, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Chisiaco, in villa Kasocto, curtilum unum cum supraposito, et vinea insimul tenente; ea tamen ratione ut quamdiu vixero teneam, et singulis annis censualiter IIIIor vini sextaria persolvam; post meum vero discessum, cum omni integritate ad ipsum locum perveniat. Terminatur autem ipse curtilus de duabus partibus via publica, a mane terra Vuichardi et Aiane, de quarta parte terra Geraldi cum suis heredibus. Si quis hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat, nisi resipuerit, et a liminibus sanctæ Dei ecclesiæ extraneus habeatur. Actum Cluniaco monasterio, V idus octobris. S. Eldeardis, que donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Avane, qui in omnibus consensit. S. Engelardi. Ego Rodulfus, levita, ad vicem cancellarii, rogatus scripsi XI die mensis octobris, anno XV regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung