CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0782     View  [Back]
Charta qua Aymo (Borbonensis) et uxor ejus Eldesendis dant monasterio Salvaniaco (Silviniaco) quasdam res in pago Alvernensi.
Sacrosanctæ et venerabile loco Salvaniaco, qui in honore Dei et sancti Petri est fundata, ego miser, indignus peccator, contra preceptum Dei et omnibus sanctis transgressus fui, in misericordia Dei et in obsolucione sancti Petri, causa recuperacionis spem abui. Ego Aymo timeo tormenta ... et desidera pietatem Dei, dono ad ipsam basilicam res meas proprias, que sunt in paugo {corr: pago} Alvernico, in fundis Donobrens, in accio Noviacense, vocabulum est Longo Verno. Est in predicta loca casualis, campis, pratis, vineis, salvis, omnia et ex omnibus, quantumcumque ibidem ego visus fui abere, totum dono et trado ad ipsum locum et ad rectores ejusdem loci, pro sacrificium et luminaria offerendi, tam pro me quam pro germano meo Dacber, omnibus diebus. Et se ulla potestas exinde vult traere presumpserit, quod repetit nihil valet, maledictus permanead, et donacio ista firma permanead omnique tempore. Signum Aymo, signum Eldesen, qui ec fierint et adfirmare rogaverunt. Signum Arkambal. S. Gemmono. S. Ebono. S. Unbert. S. Elferico. S. item Aimono. S. Girber. S. Dummiono. S ... lc abet. Datarum mense novemb. anno XV regnante Ludowico rege.
(Au dos:) Gualterii episcopi, Arvernensis pago, Aymo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung