CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0784     View  [Back]
Charta qua Arsenda et filius ejus Nivo cedunt Rotberto levitæ curtilum et vineas in villis Ossoniaco et Ontelli.
Dilectissimo atque multum amabile fidele nostro, nomine Rotberto, levita, entore, ego, in Dei nomine, Arsenda et filius suus Nivo, in pro amore et bona voluntate quam circa vos abeamus, in pro eo donamus tibi aliquid de res nostras que sunt sitas in pago Kabilonense, in fine Ossaniacense, vel in ipsa villa Ossoniaco; in primis hoc est curtilus una cum exio et regresso; terminat ipse cortilus de ambobus latus et uno fronte Tedane femina et infantis suis, et in alio vero fronte exio vicinorum; infra istas terminaciones. Et donamus nos vinea in ipsa villa, in Villaria vocat; terminat de uno latus et uno fronte rivo precurrente, de alio latus Teudane, in alio vero fronte terra Labrense; infra istas terminaciones in integrum. Ego Arsinda dono tibi vinea in Ontelli villa; terminat ipsa vinea de ambobus latus ad Olgisas, de uno front Lanfredo, et alio vero fronte via puplica. Et donamus tibi campo in ipsa villa vel Moleria vocat; terminat de uno latus et uno front terra Sancti Vencentii, de alio latus Emmane, in alio vero fronte Sancti Vencentii; infra istas terminaciones vel perticationes, in integrum a die presente vobis donamus, tradimus atque transfundimus perpetualiter possidendi. Si quis vero, quod minime esse credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, aut ullus homo, qui contra hanc donationem nostram aliquid dixerit, non hoc valeat vendicare quod repetit, set inferamus vobis cui tentat una cum tercio fisci auri uncia una cumponat, et hec presens carta in te facta omnique tempore firma et estabilis permaneat, cum istibulacione subnixa. Actum Ossonaco villa pullice, atrio Sancte Gervasii. S. Arsindane femine. S. Atalbert, qui consensit. S. Goredussus. Frodoinus subscripsit. Bernardus rogatus scripsi, datavi die dominico, VII kalendas (le reste est emporté).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung