CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0785     View  [Back]
Charta qua Teotelmo, Jotzerius et Goolbaldus et uxores eorum vendunt Infredo campos in villa Valz.
Domino fratribus Infredo, entores, ego Teotelmo et germanus suus Jotzerius et Goolbaldus et uxores eorum Totzeltberga et Girtrudis et Clementia, venditores, vendidissimus campos duos qui sunt sitas in pago Ostudunense, in agro Sedunense, in villa Valz; campus est in ipsa villa; terminet una peciola de uno latus terra Bernoino cum eris, de alio latus terra ad ipso entore, de tercia par terra Mainbal, de IIIIor par terra Goolbal. Infra ista terminacione, totum ad integrum tibi vendo, et accipio de te precium ac preciato valentes denarios XVIIII. Si quis vero, si ego ipse, aut ullus de eredibus meis, qui contra hanc vendicionem atentare calumniare presumpserit, non valead vindicare quod repetit, set inferet una cum tercia fisca auri uncia media componat. Actum Seuno vico publice. S. Teotelmo et Jotzerius et Goolbaldus et uxores eorum, Teotzeltberga, Girtrudis et Clemencia, qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Teotelmo, qui consensit. S. Bernart. S. Gootbald. S. Ventran. S. Maimbald. S. Leotar. S. Teobald. S. Benal. S. Jarno. S. Ainar. S. Aubert. S. Otbert.
(Au dos:) Venditio Goolbaldi in Valz.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung