CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0793     View  [Back]
Charta qua Raculfus servos et terras in villis Colonicas, Boyaco, etc., monasterio Cluniacensi dat.
Divina largitate sanccitum est ut de [re]bus transitoriis ęterna valeat merces promereri. Igitur ego, in Dei nomine, Raculfus, pertimescens pondus peccatorum meorum, dono aliquid de rebus meis Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, in monasterio Cluniensi, pro salute animę meę et patrum meorum et matrum mearum et omnium parentum meorum, vel omnium fidelium christianorum. Quę res sitę sunt in pago Matisconense, in agro Griviliaco, in villa Colonicas, in mansis, vineis, terris, silvis, omnia quęcumque in ipsa villa visus sum habere, cum servis his nominibus: Jocelmo, Arenberto, Ingilranno, cum uxoribus et infantibus eorum. Et in villa Boyaco mansos duos et quicquid in ipsa villa visus sum habere; et in villa Ayrodio, in loco qui dicitur a la Rocca, mansos cum vineis, et terris, et silvis, et servis Amalrico et Aribaldo cum uxoribus et infantibus eorum; et in villa Cassiniaco mansos cum vineis, terris, pratis, silvis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, et servum unum, nomine Bertardum, cum uxore et infantibus eorum; et in Bussiaco villa mansos cum vineis, terris, pratis, silvis; et in villa Pontiaco mansos cum vineis, terris. Hęc omnia dono Deo et sanctis apostolis ejus in monasterio Cluniaco, pro remedio animę meę et omnium parentum meorum, vel omnium fidelium christianorum, ut faciant rectores ipsius ęcclesię de his quicquid facere voluerint. Si quis vero, si ego, aut ullus de ęredibus meis, aut ulla quęlibet persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat atque offensam apostolorum et omnium sanctorum sentiat, parsque ejus fiat cum Juda, traditore Domini, et cum Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit et infernus deglutivit; a liminibus quoque ęcclesię extraneus habeatur, et nisi a sua nequicia resipuerit, nomen ejus deleatur de libro vitę, et ne presens tempus sine vindicta illi remaneat, insuper, cum cogente fiscali censura, auri libras L coactus exsolvat, et hæc donatio semper firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. Signum Raculfi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Otardi. S. Teutgerii. S. Ildigarii. S. Duranni. S. Leoterii. S. Constantii. S. Dodonis. S. Leudbaldi levitæ. Data per manum Rodulfi, anno XV regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung