CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0794     View  [Back]
Charta qua Adalgardis res suas in villis Cassanias et Cimandras monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctæ eclesiæ Cluniensi constructe in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, quam domnus Haymardus abbas ad regendum habere videtur. Igitur, in Dei nomine, ego Adalgardis, consentientibus filiis meis, Milone atque Adhyrardo, dono pro remedio animarum parentum meorum, videlicet senioris mei Milonis atque patris mei Landrici et matris meæ Emme, necnon et filii mei Queltonis, insuper et pro salute omnium parentum meorum atque omnium fidelium christianorum, dono atque transfundo Deo et sancte Mariæ, sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, ad predictum locum, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Martiacense, in villa Cassanias, scilicet illam divisionem quam in predicta villa Cassanias hodie legitime teneo, insuper et terciam partem de ipso alodo qui ad ipsam villam aspicit vel aspicere videtur; hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus. Dono etiam in ipso pago, in villa Cimandras, medietatem de illas res que mihi obvenerunt ex parte fratris mei Landrici. Hæc omnia igitur dono atque transfundo ad predictum locum a die presenti et deinceps. Si quis autem, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, aut aliqua intromissa persona, hanc cartam calumniare voluerit, auri libras V cui litem inferre temptaverit componere cogatur, et presens autoritas firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco cœnobio publice. S. Adalgardis, qui fieri et firmare rogavit. S. filiorum ejus Milonis et Ehyrardi, qui consenserunt. S. Teutberti. S. item Milonis. S. Ariberti. S. item Tetberti. S. Heymardi. Data per manum Andreæ levite, anno XV regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Carta Adalgardis, atave Milonis. In Cassanias donatio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung