CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0795     View  [Back]
Charta qua Aimardus abbas et monachi Cluniacenses, ex una parte, et Anselmus et uxor ejus, ex altera, quasdam terras in villis Curcheviso, Vetus Curti et Varengas, commutant.
Placuit atque convenit inter domnum Emardum, abbatem Cluniensis cœnobii, una cum consensu fratrum, et cum quodam viro, nomine Anselmo, cum uxore sua Andetrude, qualiter inter se aliquid de rebus suis pro communi utilitate concamiare deberent; quod itaque fecerunt. Dedit igitur predictus abbas Emardus, de partibus Beati Petri, in pago Matisconensi, in agro Galoniacensi, in villa Curcheviso, manso cum vinea et curtilo, qui terminat a mane exio commune, a medio die vinea Raimbaldi, a cercio terra Otberti, a sero via publica. Econtra dedit Anselmus ad partes predicti monasterii [et] domni Emardi abbatis, in ipso pago, ex agro nullo, in villa Vetus Curti, terram quę terminat in uno latere et duabus frontibus terra Sancti Petri, in uno latere terra Arimberti cum eris suis; et habet perticas in longum XXVII, in transversum III. Et dedit vineam in ipso pago, in agro Marciacensi, in villa Varengas, quę terminat in uno latere vinea Sancti Petri, in uno fronte vinea ad infantes Rainbaldi, in alio latere via publica, et habet in circuitu perticas XXX. Infra has terminationes, ab hac die et deinceps, unusquisque ex ipsis quod accepit liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Si quis vero hanc cartam calumpniare voluerit, non vindicet quod petit, sed auri libram imponat I, et hoc firmum et stabile permaneat. S. Anselmi cum uxore sua. S. Artaldi. S. Acardi. S. Girbaldi. S. Isnardi. S. Aimonis. S. Alboeni. S. Tecini. S. Itberti. Datavi die dominica, anno XV regnante rege Luduvico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung