CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0796     View  [Back]
Charta qua Girbaldus et uxor ejus Ildeburgis campum in villa Galoniaco monasterio Cluniacensi dant.
Dum unusquisque in hac vita consistit, sumopere studere debet ne in examine justi judicis sine qualibet reparationis satisfactione veniens ab hac luce discedat. Igitur ego Girbaldus et uxor mea Ildeburgis consideravimus districtum Domini judicium, pro remedio animarum nostrarum et pro sepultura fratris mei Girbanni et mea, donamus in pago Matisconense, in villa Galoniaco, campum Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniaco, situm in pago Matisconensi, quem domnus Aimardus abbas ad regendum tenet, qui terminat uno latere et fronte terra Sancti Petri, in alio latere terra Sancti Vincentii, a quarta vero parte terra Arnaldi et Estorment, et habet perticas in longum LVI et pedes VIII, in una fronte VIIII, in alia VII. Infra has terminationes et perticationes, faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, qui hanc donationem contradicere voluerit, non vindicet quod repetit, set cui litem intulerit auri libram componat, et hec donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco villa. S. Girbaldi et uxoris sue Ildeburgis, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Anselmi. S. Aitardi. S. Isnardi. S. Alboeni. S. Tetini. S. Itberti. S. Berulfi. S. Aimoni. Datavi die dominico, anno XV regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung