CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0799     View  [Back]
Notitia vuerpitionis vineæ in villa Cavaniaco a Bernardo et Gislardo fratribus factæ monasterio Cluniacensi, in præsentia comitis, vicecomitis et scabinorum Matisconensium.
Notitia contrapellationis atque vuirpitionis apud Matisconum, sub die mercoris, II idus febroarii, ante presentiam domni Leotaldi, comitis vel fidelibus suis, Vualterium vicecomitem, Ratherium, et domnum Rotbertum, Teodulfum, Gausbertum, et scabineis Berrium, Raymbertum, cum ceteris resedentibus. In illorum presentiam venerunt quidam viri duo, nomine Bernardus, nomine et Gislardus; proclamaverunt se de congregatione Sancti Petri Cluniensis, quod rebus illorum in villa Cavaniaco, quod est vinea, qui terminat a mane de ipsa hereditate, a media die terra Sancti Stefani, a sero Gislardi, a cercio similiter, infra isto terminio ipsam monachi Clunienses tenent injuste. Ipsi vero monachi et advocati illorum prudenter responderunt sibi meliorem directum habere de parte Grimoino quondam quam illis reddere; et duo advocati illorum Berrilus et Insbertus venerunt ante ecclesiam Sancti Johannis, infra Matisconum, et probaverunt ipsas res ad opus Sancti Petri Cluniensis. Bernardus vero, et Gislardus, ut cognoverunt directom Sancti Petri, vuerpiverunt contra illos, his presentibus: S. Gyslardi. S. Bererii. S. Ingelardi. S. Sieverti. S. Andreus. S. Beroldi. S. Probadi. S. Idoini. S. Raymberti. Data per manu Berardi, sub die mercoris, II nonas aprilis, anno XV regnante Hludovico rege.
(Au dos:) In Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung