CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0801     View  [Back]
Charta qua Bernardus presbyter curtilum in villa Varingo monasterio Cluniacensi dat.
Divina largitate sanctitum est ut de rebus transitoriis æterna valeat merces promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Bernardus sacerdos, pro remedio anime meæ, necnon et parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, insuper etiam omnium fidelium christianorum, dono atque transfundo de rebus juris nostri, quę sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varingo: hoc est curtile indominicatum, cum omnibus appe[n]ditiis suis, et omnia quæ in predicta villa visus sum habere, scilicet vineis, pratis, campis, silvis, arboribus pomiferis et inpomiferis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, omnia trado Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniaco, quod domnus Emardus abbas regere videtur; eo videlicet tenore ut, quo ego advixero, teneam et possideam, et singulis annis, festivitate sancti Martini, XII denarios rectoribus predicti loci in censu persolvam. Post discessum vero meum, predicte res, sine alicujus contrarietate, ad prefatum deveniant locum. Si quis vero, quod minime evenire credo, si ego, aut ullus de parentibus meis, vel ullus homo, contra hanc donationem litem inferre temptaverit, cui litem intulerit, judiciaria potestate cogente, auri libras tres componat, et hæc carta firma et inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bernardi presbiteri, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Ermenaldi. S. Aycardi. S. Anastasi. S. Rotberti. S. item Rotberti. S. Dominico. S. Leodeberti. Ego frater Clemens scripsi, datavi in mense februario, die martis, anno XV regnante Ludvico rege.
(Au dos:) Bernardi in Varengo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung